De Admirandis, Pag. 132
 
Vanini, De Admirandis

/p. 132/ sed pars, cui pondus inest, premitur, at subsidit

pars aëre oppleta, illa scilicet quae rupto putamine

lacunam exhibent; ubi [ova] pervetusta sunt, eminent

sursumque nituntur. Alex. Diu in maris disceptationibus

pervagati sumus et quia naufragos

errorum fluctus evitavimus, hilares terram

petere audebimus et primo e mari egressu insulas

et montes, qui ei circumstat, contemplemur.

I. C. – Dabo me tibi in socium. Alex. – Imo

Ducem.

DIALOGUS XXIII.

De insularum et montium generatione

nec non de terraemotuum

causa.

Alex

Terrarum exilitiones seu potius emersiones

in medio mari, quas

vocant insulas, unde sumunt originem?

I. C. – An a maris impetu,

quo terra a terra divisa est, ut de

Sicilia insula nominis etymon credendum suadet,[1]

Sicilia enim quasi secta aut lecta est, sane ab Italia

disiuncta, quare antea regio illa Triquetra

dicebatur. Alex. – Ita est. I. C. – An asseremus insulas

fabricatas a fluvijs arenarum invectione, ut

de Acheloo fluvio Herodotus, de Tanai Polybius

Indice

Pagine introduttive
LIBER PRIMUS De Coelo et Aere
LIBER SECUNDUS De Aqua et Terra
LIBER TERTIUS De Animalium Generatione et Affectibus quibusdam
LIBER QUARTUS SUBTILISSIMUS De Religione Ethnicorum